Hľadaný výraz: Job 30,12-24, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
12 Ad dexteram progenies surrexerunt; pedes meos subverterunt et complanaverunt contra me semitas ruinae. 13 Dissipaverunt itinera mea, insidiati sunt mihi et praevaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium. 14 Quasi rupto muro et aperto irruerunt super me et sub ruinis devoluti sunt. 15 Versi sunt contra me in terrores, persequitur quasi ventus principatum meum, et velut nubes pertransiit salus mea. 16 Nunc autem in memetipso effunditur anima mea; et possident me dies afflictionis. 17 Nocte os meum perforatur doloribus; et, qui me comedunt, non dormiunt. 18 In multitudine roboris tenent vestimentum meum et quasi capitio tunicae succinxerunt me. 19 Proiecit me in lutum, et assimilatus sum favillae et cineri. 20 Clamo ad te, et non exaudis me; sto, et non respicis me. 21 Mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi. 22 Elevasti me et quasi super ventum ponens dissolvisti me. 23 Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi. 24 Verumtamen non ad ruinam mittit manum; et in exitio eius erit salvatio.

1

mail   print   facebook   twitter